monumenta.ch > Augustinus > 117
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXVI. Superioris sermonis continuatio. <<<    

IN PSALMUM CXVII. SERMO AD POPULUM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Audivimus, fratres, admonentem nos atque hortantem Spiritum sanctum, ut sacrificium confessionis offeramus Deo. Confessio autem, vel laudis eius est, vel peccatorum nostrorum. Et illa quidem confessio, qua peccata nostra Deo confitemur, omnibus nota est; ita ut hanc solam dici confessionem in Scripturis sanctis minus erudita existimet multitudo: nam ubi hoc verbum lectoris ore sonuerit, continuo strepitus pius pectora tundentium consequitur. Sed debent advertere quomodo dictum sit in alio psalmo: 'Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis'. Hic enim certe manifestum est vocem confessionis et sonum, non ad moerorem poenitentiae, sed ad laetitiam festivitatis celeberrimae pertinere. Aut si de tam manifesto testimonio quisquam adhuc dubitat, quid dicturus est ad illud quod in Ecclesiastico scriptum est: 'Benedicite Dominum omnia opera ipsius, date nomini ipsius magnificentiam, et confitemini in laudem ipsius in canticis labiorum et in citharis; et sic dicite in confessione, Quoniam omnia opera Domini bona nimis'? Hic certe nullus vel tardissimus ambigit confessionem in Dei laudibus poni; nisi forte tanta est in cuiusquam mente perversitas, ut dicere audeat etiam ipsum Dominum Iesum Christum peccata sua Patri esse concessum. Quod si aliquis impius propter nomen confessionis tentaret obiicere, facillime refelleretur ipsa contextione verborum. Sic enim loquitur: 'Confiteor tibi,' inquit, 'Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te.' Quis non eum intelligat in laude Patris haec dicere? Quis non videat istam confessionem non ad dolorem cordis, sed ad gaudium pertinere; cum etiam praecesserit Evangelista dicens: In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto et dixit, Confiteor tibi, Pater?
2 Quapropter, charissimi, quoniam nullo modo est omnino dubitandum, tot congruentibus testimoniis, quorum similia in Scripturis per vos ipsos potestis advertere, non tantum in peccatis, sed et in laudibus Dei confessionem divinis Litteris solere nominari; quid congruentius in hoc psalmo, quando Alleluia cantamus, quod est, Laudate Dominum, nos admoneri intelligimus, cum audimus, Confitemini Domino, quam idipsum, scilicet ut laudemus Dominum? Non potuit laud Dei brevius explicari, quam ut diceretur, Quoniam bonus est. Quid sit grandius ista brevitate, non video; cum ita sit proprium Deo quod bonus est, ut a quodam compellatus ipse Filius Dei, cum audiret, Magister bone, ab eo scilicet qui carnem eius intuens, et divinitatis plenitudinem non intelligens, solum hominem arbitrabatur; responderet, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus. Quod quid est aliud dicere, quam. Si me bonum vis appellare, intellige et Deum? Sed quoniam populo dicitur, in praenuntiatione futurorum liberato ab omni labore et captivitate peregrinationis et ab omni permixtione iniquorum, quod ei per gratiam Dei praestitum est, non solum non retribuentis mala pro malis, sed etiam retribuentis bona pro malis; convenientissime adiunctum est, Quoniam in saeculum misericordia eius.
3 'Dicat autem domus Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Dicat autem Domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius.' Recognoscitis, credo, charissimi, quae sit domus Israel, quae sit domus Aaron, et quoniam utrique sunt timentes Dominum. Ipsi enim sunt pusilli cum magnis, iam in alio psalmo bene insinuati cordibus vestris: quorum numero nos omnes, in eius gratia qui bonus est et in saeculum misericordia eius, sociatos esse gaudeamus; quoniam exauditi sunt qui dixerunt, Adiiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros : ut Israelitis in Christum credentibus, ex quorum numero sunt Apostoli patres nostri, et ad eminentiam perfectorum et ad obedientiam parvulorum adiungeretur numerus Gentium; ut dicamus omnes facti unum in Christo, facti unus grex sub pastore uno, et corpus illius capitis tanquam unus homo dicamus, In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Angustia nostrae tribulationis finitur: latitudo autem quo transimus, non habet terminum. Quis enim accusabit adversus electos Dei?
4 Dominus mihi adiutor; non timebo quid faciat mihi homo. Sed numquid solos homines habet inimicos Ecclesia? Quid est homo carni et sanguini deditus, nisi caro et sanguis? Sed ait Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et rectores mundi tenebrarum harum: id est, rectores iniquorum, mundum istum diligentium, et propterea tenebrarum; quia et nos fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Adversus spiritualia, inquit, nequitiae in coelestibus : id est, diabolum et angelos eius; quem diabolum alio loco dicit principem potestatis aeris huius. Audi ergo quod sequitur: Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. Ex quolibet genere inimici exsurgant, sive ex numero malorum hominum, sive ex numero malorum angelorum; in Domini adiutorio despicientur cui confitemur laudem, cui cantamus Alleluia.
5 Despectis autem inimicis, non sic mihi tanquam bonus homo se amicus opponat, ut ipse in se spem meam iubeat collocari: Bonum est enim confidere in Domino, quam confidere in homine. Nec quisquis secundum quemdam modum dici potest angelus bonus, sic a me cogitetur, ut in eo confidere debeam: nemo enim bonus, nisi solus Deus; et cum videntur adiuvare homo vel angelus, cum hoc vera dilectione faciunt, ille per eos facit, qui eos pro modo eorum bonos fecit. Bonum est ergo sperare in Dominum, quam sperare in principes. Nam et Angeli dicti sunt principes, sicut in Daniele legimus, Michael princeps vester.
6 'Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos: circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos.' Quod ait, 'Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos,' significat Ecclesiae labores atque victoriam; sed quasi causa quaereretur unde tanta mala superare potuerit, respectum est ad exemplum, et dixit quid primo passa sit in capite suo, addendo quod sequitur, Circumdantes circumdederunt me: et bene ibi non repetitum est, omnes gentes; quod a Iudaeis solis factum est. Et in nomine Domini ultus sum eos: quia illic ipse pius populus, quod est corpus Christi, persecutores sensit, de quorum genere caro illa suscepta et suspensa est, et pro quo factum est quidquid ab illa interiore divinitate per exteriorem carnem virtute immortali mortaliter factum est.
7 'Circumdederunt me sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini ultus sum eos.' Hic iam ex ordine gestarum rerum, etiam verborum ordo contexitur. Nam ipsum Dominum caput Ecclesiae recte accipimus circumdatum a persecutoribus, sicut circumdant apes favum. Quid enim ab ignorantibus gestum sit, mystica subtilitate Spiritus sanctus loquitur. Mel quippe apes operantur in favis: nescientes autem persecutores Domini, fecerunt eum nobis ipsa passione dulciorem; ut gustemus et videamus quam suavis est Dominus, qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Iam vero quod sequitur, Et exarserunt velut ignis in spinis: in eius corpore, hoc est, in populo ubique diffuso melius intelligitur; quem circumdederunt omnes gentes, cum sit collectus de omnibus gentibus. Exarserunt quippe velut ignis in spinis, quando peccatricem carnem atque huius mortalis vitae molestissimas compunctiones, persecutionis incendio cremaverunt. Et in nomine, inquit, Domini ultus sum eos: sive quia et ipsi, malitia quae in eis iustos persequebatur exstincta, christiano populo sociati sunt; sive quia caeteri eorum qui contempserunt hoc tempore vocantis misericordiam, veritatem iudicantis in fine sensuri sunt.
8 Tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Quamvis enim esset iam magna multitudo credentium, quasi arenae innumerabili comparanda, et in unam societatem tanquam in cumulum ducta; tamen quid est homo, nisi quod memor es eius? Non dixit, Abundantiam numeri mei, numerus gentium superare non valuit; sed, Dominus, inquit, suscepit me. Multitudinem ergo fidelium in unitate fidei simul habitantem persecutio gentium quo impelleret, ut deiiceret, non habebat: quando in eum creditum est, qui et singulos et omnes et ubique susciperet; quia eis invocantibus nusquam deesse potuisset.
9 Fortitudo mea et laudatio mea Dominus; et factus est mihi in salutem. Qui ergo cadunt, cum impelluntur, nisi qui sua sibi fortitudo, et sua sibi volunt esse laudatio? Nullus quippe in certamine cadit, nisi cuius fortitudo et laudatio cadit. Quapropter cuius fortitudo et laudatio est Dominus, tam non cadit quam non cadit Dominus. Et ideo eis factus est in salutem; non quia ipse aliquid factus est quod ante non erat, sed quia ipsi cum in eum crederent, quod non erant facti sunt, et iam ipse non sibi, sed illis, quod aversis a se non erat, salus coepit esse conversis.
10 Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum: ubi vocem moeroris et exitii putabant esse, qui in eorum corpora saeviebant. Non enim sentiebant interiora gaudia sanctorum de spe futura. Unde et et Apostolus dicit, Quasi tristes, semper autem gaudentes; et iterum, Non solum autem, sed etiam gloriamur, inquit, in tribulationibus.
11 Dextera Domini fecit virtutem. Quam virtutem dicit? Dextera, inquit, Domini exaltavit me. Magna virtus exaltare humilem, deificare mortalem, praebere de infirmitate perfectionem, de subiectione gloriam, de passione victoriam, dare auxilium de tribulatione; ut afflictis vera salus Dei patesceret, affligentibus autem vana salus hominis remaneret. Magna haec; sed quid miraris? audi quid repetat. Non homo se exaltavit, non homo se perfecit, non sibi homo gloriam dedit, non homo vicit, non homo sibi saluti fuit : Dextera Domini fecit virtutem.
12 Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini. At illi stragem funerum ubique facientes, Ecclesiam Christi mori arbitrabantur. Ecce nunc enarrat opera Domini. Ubique Christus beatorum martyrum gloria est. Vicit vapulando ferientes; patiendo, impatientes; diligendo, saevientes.
13 Tamen cur tanta indigna pertulit corpus Christi, sancta Ecclesia, populus in adoptionem; indicet nobis. Emendans, inquit, emendavit me Dominus, et morti non tradidit me. Non ergo quidquam viribus suis licuisse arbitretur fremitus impiorum: non haberet istam potestatem, nisi sibi data esset desuper. Saepe filios paterfamilias per nequissimos servos emendari iubet; cum illis haereditatem, illis compedes praeparet. Quae est ista haereditas? Auri est, an argenti, an gemmarum, aut fundorum, amoenorumque praediorum? Vide qua intretur, et cognosce quid sit.
14 Aperite, inquit, mihi portas iustitiae. Ecce audivimus portas. Quid est intus? Ingressus, inquid, in eis confitebor Domino. Illa confessio laudis est admirabilis usque ad domum Dei, in voce exultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis : haec est aeterna beatitudo iustorum, qua beati sunt qui inhabitant in domo Dei, in saecula saeculorum laudantes eum.
15 Sed vide quemadmodum intretur in portas iustitiae. Hae portae Domini, inquit, iusti intrabunt in eas. Has saltem nemo intret iniustus, in illam Ierusalem quae non recipit incircumcisum, ubi dicitur, Canes foris. Satis sit quod in longinqua peregrinatione mea inhabitavi cum tabernaculis Cedar, et cum his qui oderunt pacem eram pacificus : pertuli usque in finem permixtionem malorum, sed hae portae Domini; iusti intrabunt in eas.
16 Confitebor, tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Quam saepe ostenditur laudis esse ista confessio, non vulnera medico ostendens, sed de percepta sanitate gratias agens. Ipse autem medicus salus est.
17 At istum quem dicimus? 'Lapidem quem reprobaverunt aedificantes:' nam 'hic factus est in caput anguli; ut duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et connecteret utrosque in uno corpore Deo, circumcisionem scilicet et praeputium.
18 A Domino factus est ei : id est, capiti anguli a Domino factus est. Quamvis enim hoc non esset factus, nisi passus esset; non tamen hoc ab eis a quibus passus est, factus est. Nam illi qui aedificabant, reprobaverunt; sed in eo quod Dominus occulte aedificabat, fecit in caput anguli quod illi reprobaverunt. Et est mirabilis in oculis nostris: in oculis interioris hominis, in oculis credentium, sperantium, diligentium; non in oculis carnalibus eorum qui quasi hominem contemnendo reprobaverunt.
19 Hic est dies quem fecit Dominus. Meminit iste homo se dixisse in superioribus psalmis, Quoniam inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi; dies suos commemorans veteres: unde modo dicit, Hic est dies quem fecit Dominus; id est, quo mihi salutem dedit. Hic est dies de quo dixit, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te; id. est, dies quo ille mediator factus est in caput anguli. Exsultemus ergo et iucundemur in eo.
20 O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prospera iter vero. Quia dies salutis est, salvum me fac: quia de longinqua peregrinatione revertentes seiungimur ab eis qui oderant pacem, cum quibus eramus pacifici, et cum loqueremur eis, debellabant nos gratis; bene prospera iter redeuntibus, quia tu nobis factus es via.
21 Benedictus enim qui venit in nomine Domini. Maledictus ergo ille qui venit in nomine suo; sicut in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Benediximus vos de domo Domini. Credo quod ista vox magnorum est ad pusillos, eorum scilicet magnorum qui Verbum Deum apud Deum, sicut in hac vita possunt, mente contingunt; et tamen sermonem suum propter parvulos temperant, ut possint sinceriter dicere quod ait Apostolus: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis; charitas enim Christi compellit nos . Ipsi parvulos benedicunt de interiore domo Domini, ubi laus illa in saecula saeculorum non deficit: et ideo videte quid inde annuntient.
22 Deus Dominus, et illuxit nobis. Dominus ille qui venit in nomine Domini, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli; mediator ille Dei et hominum homo Christus Iesus, Deus est, aequalis est Patri, et illuxit nobis, ut quod credidimus intelligeremus, et vobis nondum intelligentibus, sed iam credentibus, enuntiaremus. Ut autem et vos intelligatis, Constituite diem festum in confrequentationibus, usque ad cornua altaris: id est, usque ad interiorem domum Dei, de qua vos benediximus, ubi sunt altaris excelsa. Constituite diem festum, non tepide ac segniter, sed in confrequentationibus. Ipsa est enim vox exsultationis, soni festivitatem celebrantis, ambulantium in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Si enim est ibi spirituale sacrificium, sempiternum sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus est, et altare sempiternum pacata mens ipsa iustorum. Hoc apertius dicimus, fratres: quicumque Deum Verbum intelligere volunt, non eis sufficiat caro, quod propter eos Verbum factum est, ut lacte nutrirentur; nec in terra sufficiat iste dies festus quo agnus occisus est: sed constituatur in confrequentationibus, quousque perveniatur, exaltatis a Domino mentibus nostris, usque ad eius divinitatem interiorem, qui nobis exteriorem humanitatem lacte nutriendis praebere dignatus est.
23 Et quid ibi aliud, nisi laudes eius cantabimus? Quid ibi aliud dicemus, nisi, Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te: confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem? Non strepitu verborum ista dicemus, sed dilectio inhaerens illi per seipsam clamat istam vocem, et dilectio ipsa vox est ista. Itaque sicut coepit laudem, ita terminat: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Hinc coepit Psalmus, huc desinit; quoniam sicut ab mitio quod deseruimus, ita in finem quo redimus, non est aliquid quod salubrius delectet, quam laus Dei, et semper Alleluia.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXVI. Superioris sermonis continuatio. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 117